- SULCI et Fossae
- SULCI et Fossaelimites agrorum passim appellantur: in agris enim metandis limites, qui viae veluti fuêre, sutcis agebant Romani; quomodo et viarum in urbibus sectionem delineâsse videntur, cum et urbis condendae ambitum aratrô circumduxerint, et vestigia murorum sulcô impresserint: quae vel polentâ sparsâ, vel cretâ designâsse Graecos legimus. Alias quid sulcus proprie, notum, lacuna videl. vel stria vomere agris impressa, inter quas pars eminens et conspicua, lira et porda dicta, sedem siccam seminibus praebebat, aquâ per sulcos delabente, qua de re, ad prisci moris illustrationem, pluribus agit Salmas. ad Solin. p. 726. et seqq. In Indiculo Paganiarum et Superstitionum c. 23. Sulci circa villas, superstitionis species est, apud Car. du Fresne Glossar. Improprie sulcare, de avibus, navibusque dicitur: unde Sulcator, pro nauta, apud Statium Theb. l. 8. v. 18.Umbriferaeque fremit sulcator pallidus une.Et l. 11. v. 588----- Qualis si puppe relictâExosus manes nigri sulcator AverniExeat ad Superos -----de Charonte, vide Casp. Barthium Animadv. ad loc. Apud Auctorem Chron. Trudonchsis l. 8. sulcare, est sulcos in pergameno ducere, Gall. regler le parchemin, quo de vide aliquid supra, in voce Praductal. it. Linea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.